

Liber Secundus Samuelis*
Caput 16: Versus 13
Semei autem.[RAB.]Hic est Nabath pater Jeroboam secundum Hebraeos, qui filius Jemini dicitur, et in zelo domus Saul maledicit David. Nomen vero avi ejus Jemini fuit. Ipse Semei ex tribu Ephraim filii Joseph exstitit, unde dicit ad David:Primus veni hodie de omni tribu Joseph.Sed Semei, ut superius legitur, de cognatione Saul fuit. Saul vero de Benjamin. In Esdra Semei filius Cis legitur, quia et Cis et Gera vocabatur, pater ejus filius Jemini, id est Benjamin hic legitur; sed de tribu Joseph primus venisse dicitur, quia in tribu Joseph habitavit.